monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 56, 3
Simulatio patrocinium mendacii. 'Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistulas Apostoli Pauli, quarum unam ad Galatas, cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo Apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse, vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt) ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi aliquod in sanctis libris haberi mendacium, id est, eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in suis libris fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, Sitne aliquando mentiri viri boni: et alia quaestio est, Utrum scriptorem sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla est quaestio. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. Si enim mentiebatur Apostolus Paulus cum Apostolum Petrum obiurgans diceret: Si tu cum sis Iudaeus, Gentiliter, et non Iudaice vivis, quemadmodum cogis gentes iudaizare? 'Et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit, et scripsit' : 'ut quasi animos tumultuantium deliniret. Quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit; et dixerint totum illud quod idem Apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum: scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non enim opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat: atque ita nusquam certa erit in sanctis literis castae veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem Apostolum, cum ingenti cura veritatis commendandae, dicere'; Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei: quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit . 'Si quis huic diceret: quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet? Nonne huius detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus in lucem penetralia sui cordis aperiret? Clamans non minore, aut fortasse etiam maiore scelere in Deo laudari falsitatem, quam veritatem vituperari? Agendum est igitur, ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia: potiusque id quod non intelligit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit: et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus.'